Coitus Antarcticus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Limes Coitus Antarctici

Coitus Antarcticus? est flexus qui continenter Antarcticam circumplectitur, ubi frigidae ad septentriones moventes aquae Antarcticae calidiores aquas subantarcticas attingunt. Aquae Antarcticae plerumque sub aquas subantarcticas demerguntur, et consociatae aquae commiscentes et scatentes uberrimam praecipue Euphausiaceorum Antarcticorum zonam efficiunt. Hic limes, sicut Arcticus arborum limes, est finis naturalis (contra artificiosum, sicut gradus longitudinis), qui non solum duas regiones hydrologiocas, sed regiones consociationum distinctae vitae maritimae et distinctorum climatum separat.

Historia[recensere | fontem recensere]

Coitus Antarcticus primum ab Antonius de la Roché anno 1675 transitus,[1] et ab Edmundo Halley Equite anno 1700 descriptus est.[2]

Locus[recensere | fontem recensere]

Coitus Antarcticus re vera est zona circa 32 ad 48 km lata, quae aliquantulum latitudine et longitudine interdum variatur, trans oceanos Atlanticum, Pacificum, et Indicum inter parallelos 48mo et 61mo latitudinis australis patens. Finis septentrionalis, quamquam variatur, "50°S, 0°; 50°S, 30°E; 45°S, 30°E; 45°S, 80°E; 55°S, 80°E; 55°S, 150°E; 60°S, 150°E; 60°S, 50°W; 50°S, 50°W; 50°S, 0°"? definitur.[3] Haec regio, quamquam mobilis, plerumque errat non plus quam dimidium unius gradus latitudinis a suo loco medio. Exactum ullo loco et tempore spatium a subito casu temperaturae a septentrionalibus ad australem, 2.8 °C ad 5.6 °C usque sub 2 °C graduum, patefactum est.

Insulae Malvinae, Principis Eduardi, Crozet, Amstelodamum, et Sancti Pauli, Terra Ignium, atque Insula Macquarie ad septentriones Coitus Antarctici versus iacent. Insulae Kerguelen fere super eum iacent. Insulae Aemodae Australes et Orcades Australes, Georgia Australis et Insulae Sandvicenses Australes, atque insulae Bouvet, Heard, et McDonald omnes ad australem versus iacent.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. R. K. Headland, The Island of South Georgia (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1984).
  2. Alan Gurney, Below the Convergence: Voyages Toward Antarctica, 1699-1839 (Novi Eboraci: Penguin Books, 1998).
  3. Convention for the Conservation of Antarctic Marine Living Resources 1980, Article 1(4).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]