Coffea charrieriana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Coffea charrieriana
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Asteridae
Ordo: Gentianales
Familia: Rubiaceae
Subfamilia: Ixoroideae
Tribus: Coffeeae
Genus: Coffea
Species: C. charrieriana
Binomen
Coffea charrieriana
Stoff. & F. Anthony

Coffea charrieriana (Anglice Charrier coffee) est planta florens familiae Rubiacearum in Cameronia endemica. Coffeum sine caffeina efficitur, sola planta sine caffeina in Africa Media nota.[1]

Coffea charrieriana ab Instituto Internationali pro Exploratione Specierum (Anglice International Institute for Species Exploration) in Universitate Civitatis Arizonae et ab internationali taxinomistarum consilio delecta est una ex decem optimis speciebus novis (Anglice The Top 10 New Species) anno 2008 descriptarum.[2]

Appellatur ex Professore Andrea Charrier, qui investigationes coffeae colendae et conligendae in Instituto Investigationum pro Evolutione (Francice Instutut de recherche pour le développement) per ultimos triginta annos saeculi vicensimi administrabat.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. P. Stoffelen, M. Noirot, E. Couturon, et F. Anthony. 2008. "A new caffeine-free coffee from Cameroon." Botanical Journal of the Linnean Society 158: 67–72. DOI 10.1111/j.1095-8339.2007.00742.x.
  2. 2.0 2.1 "The Top 10 New Species, 2008," apud situm asunews.asu.edu.


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!