Clypeus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Clypeus est unum ex scleritorum? quae sunt "facies" arthropodorum.

In insectis, clypeus inferiorem faciei marginem definit, labro secundum ventralem clypei marginem articulato. Mandibula labrum cingunt, sed clypeum non tangunt. Dorsalis clypei margo infra cava antennarum iacet. Clypeus a sulcis secundum margines laterales et dorsales saepe bene definitur, et omni forma plerumque est rectangularis vel trapezoidalis?.

In arachnidis, clypeus plerumque est regio inter anteriorem carapacis marginem et oculos anteriores.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. D. Ubick, P. Paquin, P. E. Cushing, et V. Roth, Spiders of North America: An Identification Manual (American Arachnological Society, 2005).


Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!