Cloaca (anatomia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Buteonis Jamaicensis cloaca ostentata

Cloaca in anatomia animali est solum orificium e quo exeunt et urina et faeces et semen. Adest in amphibiis, reptilibus (avibus comprehensis), monotrematis, in loco ani mammalium placentalium.

Cloaca aviaria in tres partes dividitur:

  • coprodaeum, recti continuum;
  • urodaeum, in quo ducti urogenitales aperiuntur (in feminis ductus genitalis laevus est oviductus)
  • proctodaeum, quod bursam cloacae et glandulas proctodaei fert

Nonnullae testudines (exempli gratia marinae) cum sub aqua natant possunt per cloacam respirare.

Nonnullorum invertebratorum systemata excretoria cloacae similia nonnumquam cloacae appellantur.


Vide etiam[recensere | fontem recensere]