Latinitas nondum censa

Cliftonus Lee

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cliff Lee

Cliftonus Phifer "Cliff" Lee (natus in Benton Arcansiae die 30 Augusti 1978) est iaculator incipiens in Major League Baseball qui pro Philadelphia Phillies ludit. Lee pro Cleveland Indians et Seattle Mariners et Texas Rangers lusit.

Lee in congerie sua iactuum pilam celerem quattuor-suturarum pilamque celerem duarum-suturarum pilamque celerem sectam pilamque labentem habet. Pilam circularem mutatam et pilam flectentem quoque iacit. Lee Praemium Youngianum Foederis Americani anno 2008 accepit.

In Basipila Professionali[recensere | fontem recensere]

Lee, duodecimus tiro in sessione octava 1997 Major League Baseball Electionis Tironum, a Florida Marlins lectus est ubi Lee disciplinas suas apud Scholam Secondariam Bentoni implevit. Lee apud Collegium Communitatis Meridiani disciplinas suscepit et oblationem de Florida Marlins vetuit. A Baltimore Orioles in 1998 Major League Baseball Electione Tironum lectus est et oblationem iterum vetuit.

Anno 2000, lectus est a Montreal Expos signavitque pactum Iulio. Pro Harrisburg Senators lusit anno 2002 et 7 victorias cladesque 2 mediumque 3.23 cursuum meritorum possedit.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!