Bacilla escaria

E Vicipaedia
(Redirectum de Clavuli comedendi)
Bacilla escaria lignea in basi eis apta.

Bacilla escaria[1][2] sunt utensilia ad comedendum apta in forma paris bacillorum ex variis materiis factorum. Una manu par bacillorum escariorum tenendum est inter pollicem et alios digitos ad cibum capiendum qui ad os sit admovendus.

Saepissime in Asia orientali bacilla escaria adhibentur, ut in Sinis, Iaponia, Corea, Vietnamia, Thailandia, Singapura. Extra tales terras in popinis in quibus cibi earundem terrarum esoribus apponuntur bacilla escaria adhibentur vel saltem adhibenda proponuntur.

Bacilla escaria in Sinis antiquis orta sunt.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Aliis in sermonibus appellantur, exempli gratia, 筷子 (kuài zi) Sinice; 箸 (hashi) Iaponice chopsticks Anglice.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad bacilla escaria spectant.