Circumscriptio (taxinomia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Circumscriptio est definitio terminorum gregis taxinomici organismorum. Eruditi taxinomiae eo consilio student ut stabilem uniuscuiusque gregis taxinomici circumscriptionem excogitent. Opus confectum sit simplicissimum vel difficillimum.

Anacardium occidentale, planta in familia Anacardiacearum; ex Koehler, Medicinal-Plants (1887)

Exemplum gregis taxinomici circumscriptionem instabilem habentis est Anacardiaceae, familia angiospermarum. Nonnulli eruditi circumscriptioni suffragantur in qua haec familia subfamilias Cassuvieas, Spodiaceas, et Spondiaceas comprehendit[1]—greges quos alii eruditi in familiis Cassuviaceis, Spodiadaceis, et Spondiadaceis ponunt, segregatis familiis Blepharocaryaceis, Julianaceis, Pistaciaceis, et Podoaceis exclusis.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!