Circulus Latinus Pragenus

E Vicipaedia

Circulus Latinus Pragenus est circulus Latinus, quem pridie Non. Aug. anno 2006 recuperatae seminario Lupano Pragae ad finem perducto iuvenes e Bohemia, Slovacia originem trahentes verae Latinitati cum Graecitate humanitateque coniunctae provehendae condiderunt, praeconium omnibus linguae Latinae fautoribus in terris Bohemicis destinatum conscripserunt, ad eosdem linguam Latinam colentes miserunt. Huius igitur sodalitatis participes hospitesque accersiti omnium temporum Latinitati operam dantes solum linguam Latinam ad omnia communicanda adhibentes ad Latinitatem veram eandemque vivam propagandam aliquid fructus afferre cupiunt; ergo mensibus insequentibus scholas communes instruere, brevia itinera Latina suscipere, linguam Latinam rationibus nondum tam saepe usitatis divulgare animos induxerunt, crebrum igitur commercium amicitiamque etiam cum Ioannne H. Ørberg sive Montaurio inierunt libros eius qui Lingua Latina per se illustrata inscribuntur divulgantes; ad quae sine lascivia pedantismoque adipiscenda vires cum omnibus eiusdem rei fautoribus coniunxit; inter quos iam Philia, Phratria Iuvenum Latinitatem Investigantium Alentiumque, Academia, c.n.? Vivarium Novum, professores Instituti Graecitati Latinitatique augendae Universitatis Carolinae Pragensis, aliis in scholis linguae Latinae fautores numerantur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.