Chrysotopia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Chrysotopia (Anglice et Africane et Sothice: Gauteng, Zuluvice IGauteng) est provincia Austroafricana, divitissima totius Africae continentis, etiam minima et industralizatissima in Africa Australi. Caput est Ioannisburgum. Magna provinciae pars locis urbanis Ioannisburgi (incluso Soveto) et Praetoriae constituitur. In gubernationali structura Notiafrica(?), sub provincialis gubernationis consilio, municipiorum genera sunt tria: locale (parvum), "districtale" (medianum), metropolitanum (magnum). Sunt sex metropolitana municipia in natione, e quibus tria in provincia Chrysotopica.

Hanc provinciam fere 9 000 000 homines incolunt, parum minor numerus incolarum quam in Zuluia-Nativitate.

Praecipuae linguae in Chrysotopia sunt Zuluvica, Sothica, Africana, necnon Anglica.