Christophorus van den Berghe

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Christophorus van den Berghe
Christoffel van den Berghe
Natus anno 1590 fere
Antverpiae
Obiit anno 1642 fere
Medioburgo
Munus pictor, delineator

Christophorus van den Berghe (vulgo: Christoffel van den Berghe; Antverpiae anno 1590 fere natus; Medioburgo anno 1642 fere mortuus) pictor delineatorque Flandricus fuit, praesertim in Zelandia laborans.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Ruris facies hiemalis (1615-1620)

Huius artificis vita parum nota est: usque ad anno 1950, enim, nescitus est[1][2].

Florum pictoris Ambrosii Bosschaert, probabiliter, discipulus[1][2], de 1616 usque ad 1628 in Medioburgo laboravit[3]. Anno 1617 primum opus perfecit, quod diem habuit[3]. Anno 1619 loci Sancti Lucae Societatis comes[3] et anno 1621 decanus fuit[4]. Eodem anno in Medioburgo domus comparavit[4] et anno 1628 adhuc eius dominus erat[3]. Pictura venationis cum pomis, anno 1624 ab eo perfecta[3], artis batavicae historiae eiusmodi opus primissimum putari potest: enim plurima haec opera ex 1640 creata est[1]. Anno 1642 picturam, culinam effigientem, pinxit [1][2]. Praeterea, post incendium, Medioburgi ecclesiam decoravit[1][2].

Van den Berghe maxime ruris facies, praecipue hiemalis, ab Ioannis Bruegel senis operis adductas,[1][2] et ab Hadriani van de Venne illis similia[5], aedificia atque monumenta, naturas mortuas, praesertim cum floris, vanitates et culinam effigiantes pinxit[3]. Huic artifici solum quattuor florum naturae mortuae certe tributae sunt[1], praeterea Ambrosii Bosschaert et Rodolphi Savery recordationes exhibuerunt[4]. Van den Berghe, in ruris faciebus, figuras pingebat[4] et eius opera CvB signabat[2][3].

Ioannes Goedaert discipulus eius fuit[2][3].

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 The J. Paul Getty Museum
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 2.5 2.6 The Web Gallery of Art
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 3.4 3.5 3.6 3.7 Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie
  4. 4.0 4.1 4.2 4.3 Dutch Paintings in the Metropolitan Museum of Art
  5. Ruris facies hiemalis - The Web Gallery of Art
  6. Ruris facies aestiva - Communia
  7. Ruris facies hiemalis - Communia
  8. In murae testa flores - The Web Gallery of Art
  9. Natura mortua cum avium venatione - The J.Paul Getty Museum
  10. Natura mortua cum tulipis et caryophyllis - Communia

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

       

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Christophorum van den Berghe spectant.