Christina Stumbelensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Christina Stumbelensis, sive Coloniensis, (* anno 1242 Stumbeli civitati iuxta Coloniam Agrippinam, † die 6 Novembris 1312 ibidem), fuit mystica mediaevalis.

Iam 13 annos nata in coetum Beginarum Coloniae recepta est. Pietas ascesisque austera sua tam agitaverunt socias ut Stumbele civitatem rediverit. Anno 1267 pater Dominicanus Petrus Daciensis (+ anno 1288) mentor spiritualis eius factus est. Etiam post annum 1272, cum Sueciam iter fecerit, cum ea amicitia coniunctus fuit et sua spiritualia singularia ei nuntiata scripsit. Praeter visa Iesu et tentationes daemonicas passa est. Stigmatisatio sua bene testificata est. Anno 1908 beatificata est. Festa sua die mortis suae 6 Novembris et die 22 Iunii celebrantur. Reliquiae beatae Christinae anno 1342 in Nideggen civitatem et illinc anno 1583 Iuliacum translatae sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Petrus Nieveler: Codex Iuliacensis. Christina von Stommeln und Petrus von Dacien. Ihr Leben und Nachleben in Geschichte, Kunst und Literatur. Kühlen, Mönchengladbach 1975, ISBN 3-87448-079-8, (Veröffentlichungen des Bischöflichen Diözesanarchivs Aachen. Nr. 34).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]