Christianus Otho Mohr

Latinitas bona
E Vicipaedia
Christianus Otho Maurus professor senex

Christianus Otho Mohr velut Maurus, qui anno 1835. die 8. mensis Octobris Veslingburene natus obiit Dresdae anno 1918. die altero mensis Octobris, ingeniarius Germanus artis stabiliter struendi peritissimus erat.

De vita eius[recensere | fontem recensere]

Maurus anno 1851. in polytechnico Hannoveriano artibus ingeniariis studere coepit. Ab anno 1855. regis Hannoveriani et archiducis Oldenburgici auspiciis in ferroviis construendis occupatus novis rationibus pontes e chalybe faciendi repertis inventorum laude excellit.

Itaque inde ab anno 1867. ad polytechnicum Stutgardiense arcessitus artes et mechanicas et vias ad faciendum praeparandi et in terra struendi professus est. Eo in officio mathematice descripsit, quibus viribus materia onere imposito intrinsecus distraheretur. Anno autem 1873. ad polytechnicum Dresdense vocatus primum ex cathedra artium ferrovias struendi et aquaeductus moderandi, artis graphostaticae, scientiae firmitatis studiosos docuit, quo e loco anno 1894. ad cathedram artium mechanicarum et scientiae firmitatis provectus est.

Emeritus tandem in Guaviciano suo non procul a Dresda otio cum dignitate fructus studiis indulgere non desiit. Cuius sepulchrum Tolcevicii in regione Dresdae ad ecclesiam Sancti Iohannis situm est.