Chorda dorsalis
E Vicipaedia
Chorda dorsalis[1] seu notochorda[2] (-ae, f.) est organum funiforme flexibile e mesodermate (textu inter ectoderma et entoderma) factum, quod corpus sustinet Chordatorum (saltem embryonum), quibus nomen dat.
Quod ad Tunicata pertinet, in larvis tantum est, adultis autem evanescit; in Vertebratis columnà vertebrali osseà commutatur.