Carina Zeleny

E Vicipaedia
(Redirectum de Chloris)

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Pictura trium philosophorum cuius significationem prima omnium Carina Zeleny invenit. Sunt tres philosophi Pythagoras, et eius magistri Thales et Pherecydes, qui etiam dialogum inter religiones Islamicam, Iudaicam, et Iovialem repraesentant.

Carina Zeleny sive Chloris est philologa, historica artis, et poetria Latina Austriaca. Multa carmina panxit.

Etiam est musica musicologaque et scite melodias mediaevales aut temporum renascentiae interpretari valet.

Docte de accentu rythmico in carminibus tempore augustano disseruit.

Etiam famosam tabellam pictam a Giorgione pictore cui titulus "Tres philosophi" prima omnium interpretata est[1] eiusque mysterium detegit, in hac pictura enim, ut demonstravit, Pythagoras cum magistris eius Thalete et Pherecyde repraesentantur. Hi tres philosophi nativitatem philosophiae symbolizant sed etiam dialogum inter religiones Islamicam, Iudaicam et Iovialem.

Hanc picturam carmine aenigmatico etiam explicuit:

In Georgi Tres Philosophos Chloridis carmen (2004)

ille quem unum quaeritis inter omnes
cuique famosum penetrastis antrum
ille nec uenit ueniet nec umquam
rex sapientum
umbra nam uos decipiebat atra
at dehinc antro merito relicto
inuicem uos inueniatis: error
non sine meta
sub uagis solis radiis calentis
de uiae causis bene disputatur
luce cum clara ratio parata est
monstra recedunt

Pretium poeticum[recensere | fontem recensere]

Carina Zeleny honorata est die 4 mensis Maii anno 2008 primo praemio in certamine latino cui nomen "Barbera domina vinorum"[2] a Marco Violardi erudito praefecto urbis Castanealis Astensium (vulgo Castagnole delle Lanze), suadente Vincentio Ceretto, instituto, propter carmen de vino Barberae pactum[3].

Eius scripta[recensere | fontem recensere]

Laus poetica ad Chloridem[recensere | fontem recensere]

In eius honorem poeta Alaenus Divutius carmen hoc pepigit:

AD CARINAM ZELENY VINDOBONENSEM, SIVE CHLORIDEM
MAGISTRAM ARTIUM FACTAM.
Te triplex Hecate, te magna Diana magistram
nunc tandem factam gaudent celebrare vicissim.
Nos quoque laetamur, Chloris, tua scripta videre
docta pancta manu, doctrina plena deorum.
Te comitent semper Superum agmina grata bonorum,
qui tibi dent vitam sanam longam atque beatam,
eurones multos, argenti et aeris acervos,
omnes divitias quae comperiuntur in orbe,
sandalia imprimis tandem bene glutine necta…

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. http://www.aidanews.it/old_site/articoli.asp-IDArticolo=6617.htm[nexus deficit] Giorgione: svelato il mistero dei suoi tre filosofi dalla studiosa Karin Zeleny
  2. Legito, lector, recensionem quam in Melissa, n° 176, p. 4, conscripsit Iosephus Marcellino.
  3. Legi potest carmen Carinae Zeleny in situ interretiali poetico http://www.poeticum.at/chloridiscarmina.htm.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.