Chit Hlaing

E Vicipaedia

U Chit Hlaing (natus apud Maulamiain anno 1879; mortuus in Yangon die 31 Octobris 1952), filius U Thar Nyin mercatoris, fuit politicorum peritus Birmanicus.

Ab anno 1899 legibus Londinii studuit; Birmaniae reditus anno 1919 praeses factus est Consociationis Iuvenum Buddhisticae (quae anno insequente novum nomen capit Concilii Generalis Consociationum Buddhisticarum). Anno 1921, principe Cambriae Eduardo Birmaniam petente, Chit Hlaing in carcere missus est ut qui potestatem immodicam inter plebes habebat; sed anno 1937 praeses communium Birmanicorum Londinii incoronationem eiusdem adfuit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!