Childericus I (rex Francorum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Anulus regis in sepulchro inventus, in quo inscribitur CHILDERICI REGIS

Childericus I, natus circa 436, mortuus 481, erat rex Francorum in regione Tornaci et patri Meroveo circa annum 457 successit. Socius Romanorum provinciam Romanam Belgicam Secundam administravit. Magistro militum Aegidio duce, qui Galliam septentrionalem ut rex regnavit, anno 463 apud Aurelianum feliciter contra Visigothos pugnavit et 469 regem eius populi Euricum ab hac urbe prohibuit. Postea et Saxones vicit. Gregorius Turonensis in Historiarum libro de exsilio regis refert, quod filias Francorum corripuisset[1]. Nescimus, an hoc re vera factum est. Successit ei filius Chlodovechus.

Sepulchrum regis multo auro ornatum anno 1653 in quadam ecclesia inventum est, sed maxima pars divitiarum anno 1831 furibus ablata neque reperta est.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Historiarum Liber II 12