Caseus Castrensis

E Vicipaedia
(Redirectum de Cheshire (caseus))
Salire ad: navigationem, quaerere
Caseus Castrensis

Caseus Castrensis,[1] Anglice Cheshire cheese (ˈtʃɛʃə ˈtʃi:z, scilicet "caseus comitatús Cestriae") est caseus densus et fissilis e lacte bubulo confectus. Qui caseus in comitatibus Cestria, Salopia et Staffordia Angliae, insuper Denbighshire et Flintshire Cambriae provenit; in urbe Deva vel Cestria venundatur, e cuius nomen Anglicum caseus idem apud Francicos Chester appellatus est.

Caseus Castrensis olim ope Galii veri coagulatus est et colore flavo imbutus; recentius ope bixae coloratur. Rarius et impraevisibiliter aerugosus provenit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Castrensis inter nomina veterrima caseorum Britannicorum enumeratur; primum (iuxta caseum Shropshire) Thomasso Muffet in libro de regimine cuius titulus est Health's Improvement anno circiter 1580 commemorat. Iam saeculo 12 ineunte Gulielmus Malmesburiensis in Gestis pontificum Anglorum sub rubrico dioeceseos Cestrensis boves et lacticinia huius comitatus laudat. Multi nomen casei Cheshire in libro de Wintonia reperi asseverant, sed falso.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Casei meliores ... ex Anglia Castrenses": Ioannes Christophorus Becmanus, Historia orbis terrarum (6a ed. 1707) (p. 423 apud Google Books)
  2. Andrew Dalby, Cheese: a global history (2009) pp. 23-25, 35

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cheshire (caseus) spectant.