Chesapecten jeffersonius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Chesapecten jeffersonius
Chesapecten jeffersonius (exterior testae)
Chesapecten jeffersonius (interior testae)
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Mollusca
Classis: Bivalvia
Ordo: Ostreoida
Familia: Pectinidae
Genus: Chesapecten
Species: C. jeffersonius
Binomen
Chesapecten jeffersonius
(Say, 1824)

Chesapecten jeffersonius est fossile civitatis Virginiae in Civitatibus Foederatis, fossilizata pectinidarum exstinctarum testa, quae secundum planum litorale Virginiae tempore Pliocaeno ineunte abhinc annorum inter quattuor et quinque milliones habitabant. Anno 1687, Martinus Lister adumbrationem huius fossile protulit, quod ergo est primum Americae Septentrionalis fossile in litteris scientificis editum.[1]

Anno 1824, Ioannes Finch, geologus Americanus, magnam fossilium molluscorum congeriem in regione Yorktown conlegit, inter quae Chesapecten jeffersonius ; quo facto, haec fossilia Academiae Scientiarum Naturalium Philadelphiae donavit, ubi Thomas Say, naturalista sub aegide academiae laborans, speciem descripsit, quam Pectinem jeffersonium ut Thomas Ieffersonius decoraretur appellavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ward, Lauck (2007). "Virginia's Coastal Plain: Where the New World Originated" (PDF). Inside Virginia Museum of Natural History Research (Virginia Museum of Natural History; Smithsonian Institution) (2): 7 

Fontes[recensere | fontem recensere]


stipula Haec stipula ad zoologiam spectat. Amplifica, si potes!