Chemia Organica

E Vicipaedia

(Redirectum de Chemica Organica)

Chemia organica est disciplina chemica de compositionibus chemicis quae vincula inter carbonium et hydrogenium continent. Exempla chemicarum organicarum sunt ethanum, quod sex vincula inter carbonium et hydrogenium habet, et methanum, quod quattuor habet. Inorganica autem sunt monoxidum carbonii, dioxidum carbonii, acidum carbonicum, et aliae moleculae quae talibus vinculis carent.

Index

[recensere] Historia

Nomen organica historice a verbo biologico 'organismus' derivatur. Olim omnes chemicae carbonium habentes solum in organismo nasci putabantur, quia eae chemicae fere semper in organismis viventibus inveniebantur. Sed Fredericus Woehler, chemicus Germanicus, hanc theoriam anno 1828 revicit demonstrando synthesim ureae in vitro. Sed nomen organica postea non mutatum est. Saepe igitur possumus chemicas invenire "organicas" quae non sunt per se ab origine organica.

[recensere] Subdiscipinae chemicarum organicarum

Chemicae organicae parent regulae nomenclationis IUPAC.

Carbonium catenas cum carbonio saepe format et hydrogenium illis catenis coniunctum est fundamentum ramis chemicarum organicarum quae hydrocarburum aliphaticum appellantur. Inter eas aliphaticas sunt alcini vincula triplicia habentes, alceni vincula duplicia habentes, et alcani qui vinculis triplicibus duplecibusque totaliter carent. Exempla alcani sunt:

Aliae species chemicarum organicarum sunt:

[recensere] Vide etiam

[recensere] Nexus externi

Instrumenta personalia