Charon (satelles)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Charon
Inventio
Inventor Iacobus W. Christie
Dies 22 Iunii 1978
Proprietates orbitales
Axis semimaior 19.405 km
Eccentricitas 0,0
Periodus orbitalis 6 d 9 h 18 min
Inclinatio orbitalis 99,089°
Satelles planetae Plutonis
Proprietates physicales
Diametrus media 1.186 km
Area 38 × 106 km2
Massa 1,90×1021 kg
Densitas 2,24 g/cm3
Gravitas in superficie 0,368 m/s2
Spatium rotationis 6 d 9 h 18 min
Inclinatio axialis ignota
Albedo 0,37
Temperatura ignota
Atmosphaera abest

Charon est maximus satellitum naturalium notarum planetulae Plutonis.

Inventio[recensere | fontem recensere]

Anno 1978 specula astronomica ordinis USNO (= United States Naval Observatory) in oppido Flagstaff sita aliquot laminas photographicas mensurae positionis absolutae Plutonis fecit.

Cum astronomus Americanus Iacobus (James) W. Christy die 22 Iunii 1978 has laminas investigaret, animadvertit imaginem Plutonis esse praelongum. Positio tuberis variabat. Statim cognovit satellitem causam huius phaenominis esse posse. Sed etiam aliae explanationes supererant, ut Christy et collegae eius quaererent errorem, sed erat neque error technicus neque imago stellae. Denique, die 6 Iulii, inventio Charontis pronuntiata est. Inventio Charontis erat gravis quod abhinc astronomi massam et magnitudinem Plutonis subtilius computare potuerunt.

Primum nomen - temporarium - huius corporis caelestis fuit 1978 P 1. Christy, cuius uxori praenomen Charlene erat, appellationem Charon proposuit. Anno 1985 ordo IAU eam probavit.

Natura[recensere | fontem recensere]

Charon glacie aquae obrutus videtur et Plutonem intra 6,387 dies revolvitur. Cum spatium rotationis Plutonis etiam 6,387 dierum sit, semper eadem pars satellitis in Plutonem spectat (cf. Terram et Lunam). Systema Plutonis Charontis singulare in systemate solari est quod medium gravitationis eius extra Plutonem situm est. Ceteri planetae satellitem habentes medium gravitationis sub superficiem sua habent. Ob eam rem sunt qui hoc systema planetam duplicem appellent. Praeterea quidam putant haec duo corpora caelestia non planetam et satellitem sed prima corpora transneptuna esse. (Vide: obiecta zonae Kuiperi.)

Telescopiis recentioribus (Hubble, VLT eqs.) imagines Plutonis Charontisque facile dissolvuntur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Systema Solare nostrum
Sol Mercurius Venus Luna Tellus/Terra Mars Phobos et Deimos Ceres Cingulus asteroidum principalis Iuppiter Satellites Iuppiteris Anuli Iuppiteris Saturnus Satellites Saturni Anuli Saturni Uranus Satellites Urani Anuli Urani Neptunus Satellites Neptuni Anuli Neptuni Pluto Satellites Plutonis Haumea Satellites Haumeae Makemake Zona Kuiperi Eris Dysnomia Discus Rarus Nubes Hillsensis Nubes OortensisSolar System Template Final.png
Sol

Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus

Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris

Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana

Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam.