Sarbelius Makhlouf

E Vicipaedia
(Redirectum de Charbel Makhlouf)
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctus Sarbelius Makhlouf
Charbel.jpg

Monachus
Natus 8 Maii 1828
Mortuus 24 Decembris 1898
Gloriole.svg Index Sanctorum

Sarbelius [1] Makhlouf, qui lingua sua dicitur "Charbel",(1828-1898) fui monachus catholicus Maronita.

Vita[recensere | fontem recensere]

Iosephus Makhlouf piis parentibus natus est in pago Buga-Kafra, in Libano, anno 1828. Parente orbatus, puerulus sentiebat se a Deo vocari. Cum viginti annos haberet, in monasterium Maronitarum ingressus est in Maifuc. Postea profectus est in Annayam. Ibi novitiatu inito, mutavit nomen in Sarbelium, martyrem quendam, qui occubuit Edessae saeculo secundo et quem Maronitae celebrant die 5 Decembris. Ordinatus est sacerdos anno 1859. Anno 1875, data facultate, Sarbelius vixit in eremo Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli. Illuc frequentissus populus se conferebat, ut consiliis eius uteretur. Anno 1898, die 16 decembris, exeunte missa, membris captus, coepit animam efflare. Mortuus est eodem anno, die 24 Decembris.

Cultus[recensere | fontem recensere]

Sanctus Sarbelius canonizatus est, anno 1970, a Papa Paulo VI. Eius memoria, in tota Ecclesia Catholica, agitur die 24 Iulii. Inter Maronitas magis aestimatur quam ipse Sanctus Maron, Maronitarum Patronus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Missale Romanum, editio typica tertia, typis Vaticanis, A.D. MMII, pag. 791

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!