Cerebellum congelatum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lac niveatum Italicum, vulgo nomine gelato, quod saepius est causa et reus cerebelli congelati.

Cerebellum congelatum, vel appellatione technica ganglioneuralgia sphenopalatina, est genus cephalalgiae, cibis vel potionibus frigidis, ut glaciebus edibilibus, praecipue celeriter sumptis effectum. Est frequentissima causa cephalalgiae in homines.[1]


Causa et symptomata[recensere | fontem recensere]

Palatum hominis, stimuli situs ac non doloris.
Regiones cerebri.

Cerebellum congelatum fortasse est nomen falsum, quia situm est, maxima parte, in lobo frontali, etiam in lobis temporali vel occipitali doleatur.[1] Paucis secundis post cibus frigidus, palatum attigens, sumptus est, celeriter cerebellum congelat, et dolor 30-60 secundas obdurat, et casibus rarioribus severioribusque 2-5 minutas.[2] Causa doloris est dilatatio ateriorum et venarum in cerebro. Nervus trigeminus frigorem sensit, et cerebrum calere conatur, arterias dilatando.[3]

Circiter tertia pars hominum patiuntur cerebello congelato.[4]

Tantum tempestate calida cerebella congelare possunt.[5]


Medicina[recensere | fontem recensere]

No treatment is usually required, and sufferers rarely seek medical attention. Since the posterior aspect of the palate is most likely to produce the referred pain of ice cream headache, avoiding contact of the cold food with this area can effectively eliminate the symptoms. Most people arrive at such preventive measures without the advice of doctors. Ice cream abstinence is not indicated.



Medella non solet postulari, patientes vix medicum petent. Ut palati posterior pars solet esse situs doloris translati cerebelli congelati, vitando ciborum frigidorum contactum in hanc regionem effective symptomata potes. Ad hanc rationem plurimi adveniunt, sine medicorum auxilio. Lactis niveati abstinentia non indicatur.
– Iosephus Hulihan, De Sphenopalatina ganglioneuralgia[1]
– convertit Ioscius

Fontes[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Iosephus Hulihan. De Sphenopalatina ganglioneuralgia apud BMJ (Ephemerim Medicam Britannicam) (Anglice scripta)
  2. Bird N, MacGregor A, Wilkinson MIP. Ice cream headache–site, duration, and relationship to migraine. Headache 1992;32:35-8. [Medline]
  3. Cerebrum congelatum apud http://www.livescience.com. (Anglice scripta)
  4. Raskin NH. Headache. 2nd ed. London: Churchill Livingstone, 1988.
  5. Smith RO. Ice cream headache. In: Vinken PJ, Bruyn GW, eds. Enchiridion neurologiae. Vol 5. Chichester: John Wiley, 1968:188-91.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]