Ceratosaurus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ceratosaurus
Ceratosauri delineatio
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Reptilia
Superordo: Dinosauria
Ordo: Saurischia
Subordo: Theropoda
Infraordo: Ceratosauria
Familia: Ceratosauridae
Genus: Ceratosaurus
Marsh, 1884
Species

Ceratosaurus est genus Dinosaurorum subordinis Theropodum, quod in Iurassico superiore abhinc 150 milionibus annorum in America septentrionali, Tanzania, et Lusitania habitabat. Ceratosauridarum familia nonnullis hodie auctoribus Ceratosauro tantum et Genyodecte constat, et Ceratosauria quoque multo minuta sunt quam antea: nam antea et Coelophysidas continebant, nunc Ceratosauridas et Abelisauroidea tantum (quae Neoceratosauria vocabantur).

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Ceratosaurorum proprietates sunt cornua tria in capite, quorum duo super oculis et ceterum in extremo rostro (ubi Hominis nasus est), unde nomina generis (Graece κερας, -κερατος 'cornu') et speciei nasicornis, quattuor digiti manuum et praesertim corporis mensura (sex seu octo metra longum) illius aetatae ingens (nam Allosauro decem metrorum excepto, Theropoda maiora omnia illo postuma sunt). In America septentrionali, ei Allosaurus hostis fuit, qui fortasse et illius causa exstinctionis.


Avis Haec stipula ad reptile spectat. Amplifica, si potes!