Censorius Datianus

E Vicipaedia

Censorius Datianus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) vir publicus Romanus saeculi quarti fuit.

Origo et iuventus[recensere | fontem recensere]

Pater eius servus thermarum Antiochiae fuit. Ipse Christianus erat[1] et primo notarius[2] factus est. Fuit amicus Libanii oratoris, qui aliquas litteras ad eum dedit. Antiochiae et domus atque villae ei fuerunt, urbem pulcherrimis aedificiis ornavit[3].

Res gestae[recensere | fontem recensere]

Anno 345 comes consiliarius Constantii II litteras ad Athanasium episcopum Alexandriae ab Arianis pulsum scripsit, ut is in patriam reverteret[4]. Anno 351 inter iudices fuit, qui Photinum episcopum haeresiae damnaverunt[5].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Datianus, qui interim patricius et senator factus erat, anno 358 consulatum gessit, una cum Neratio Cereali. Anno 364 comes Ioviani imperatoris erat[6]. Post annum 365 nullum nuntium de eo habemus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Libanius, ep. 81
  2. Libanius, Or. XLII 24-25
  3. Libanius, ep. 114; 1033
  4. Athanasius, Historia Arianorum 22
  5. Epiphanius, Panarion sive Contra haereses 71
  6. Philostorgius, Historia Ecclesiae, VIII 8


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus IX et Flavius Claudius Iulianus Caesar II
Consul
358
cum
Neratio Cereali
Successores:
Flavius Eusebius et Flavius Hypatius