Cecchus Angelerius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Cecchus Angelerius, Italiane Cecco Angiolieri (c. 1260 - c. 1312), fuit poeta Italus.

De vita[recensere | fontem recensere]

Cecchus Angelerius Senae natus est anno circiter 1260. Pater eius Angelerius de Angeleriis, argentarius opulentus, eques Ordinis Militiae Mariae Gloriosae (qui etiam Fratres Gaudentes vocantur) et membrum Consilii Communis annis 1257 et 1273 fuit. Mater Lisa de’ Salimbeni gentis potentis Senensis fuit. Anno 1281 Cecchus cum Guelfis Senensibus cives Ghibellinos in castello Turris Maritimae (prope Rocham ad Stratam in Tuscia sitam) munitos obsedit, et saepe, quod ab acie discedebat, multatus est. Denuo multatus est postero anno, 11 die Iulii 1282, quod post tertium sonitum campanae Communis foris nocte inventus est. Anno 1291 eadem causa rursus multatus est. Anno 1288 cum Florentinis adversus Arretium dimicavit. Fieri potest, ut in Dantem Alagherium tum inciderit. Canticulum100, quod Cecchus inter annos 1289 et 1294 scripsit, videtur confirmare eos inter se novisse; refert enim Cecchus hominem quendam (‘mariscalco’) utrique eorum notum ("Lassar vo' lo trovare di Becchina, / Dante Alighieri, e dir del 'mariscalco'"). Anno 1296 fere Sena relicta profectus est in exilium propter res publicas. Canticulo 102, Danti iam Veronae habitanti inter annos 1302-1303 scripto, hoc tempore Cecchum Romae versatum esse colligi potest (s'eo so’ fatto romano, e tu lombardo). Num absentia a Sena inter annos 1296-1303 continua fuerit, nescitur. Canticulum etiam alienationem certam inter duos poetas factam esse demonstrat (Dante Alighier, i’ t’averò a stancare / ch'eo so’ lo pungiglion, e tu se’ ’l bue). Plura poemata scripta Danti quidem servata non sunt, et in suis operibus Dantes de Ceccho mentionem non videtur fecisse. Anno 1302 Cecchus coactus est, ut vinetum suum venderet septingentis libris cuidam nomine Neri Perini del Popolo di Sant’Andrea. Hic est nuntius ultimus de vita eius. Ex documento posteriore (25 die Februari, 1313) scimus quinque filios patrimonium repudiavisse, quod aere alieno nimis premeretur. Quae cum ita sint, Cecchus mortuus esse videtur post annum 1310, fortasse anno 1312 aut anno 1313 ineunte.

De operibus[recensere | fontem recensere]

Cecchus canticula 130 scripsit, quorum c. viginti quidem auctoritate incerta sunt. In poematibus haec praesertim argumenta inveniuntur: amor vero voluptarius erga Becchinam, amor vini aleaeque, odium parentum, qui ei pecuniam libidinibus oblectationibusque suis non dent. Ad poetas qui "iocosi" vocantur pertinebat, et poemata eius lingua violenta, salsa, exaggerata desperataque utuntur. Canticulorum eius clarissimum sine dubio S'i' fosse foco est:

« S'i' fosse foco, ardere' il mondo;
s'i' fosse vento, lo tempestarei;
s'i' fosse acqua, i' l'annegherei;
s'i' fosse Dio, mandereil'en profondo;
s'i' fosse papa, serei allor giocondo,
ché tutti cristïani embrigarei;
s'i' fosse 'mperator, sa' che farei?
a tutti mozzarei lo capo a tondo.
S'i' fosse morte, andarei da mio padre;
s'i' fosse vita, fuggirei da lui:
similemente faria da mi' madre,
S'i' fosse Cecco, com'i' sono e fui,
torrei le donne giovani e leggiadre:
le vecchie e laide lasserei altrui.
»

– Cecco Angiolieri, S'i' fosse foco

Vide etiam[recensere | fontem recensere]