Ceadda (episcopus Letocetensis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina nondum stipula est. Oportet inter 6 menses admeliorare. Paginis minimis Vicipaedicis necesse sunt:

Titulus, in prima sententia litteris pinguibus repetitus
Textus (e litteris 200 vel pluribus compositus) qui rem utiliter describat
Nexus extra-Vicipaedianus (sive et fons bibliographicus) qui rem satis corroboret
Nexus interni caerulei ex hac pagina et in hanc paginam; categoriae caeruleae (aut formula {{Dubcat}}); pagina annexa apud Wikidata (aut formula {{Nexus absunt}})
Aliquid maius, huic encyclopaediae congruens, e.g. textus (explicationes, historica, exempla); imago cum descriptione; nexus externi utiles plures; bibliographia.

Aedes Cathedralis Sancti Ceaddae apud Birminghamiam

Sanctus Ceadda (mortuus anno 672) fuit episcopus Letocetensis in Anglia et frater Sancti Ceddi, quorum mentio in Baedae Historia Ecclesiastica fit. Natus in Nordanhymbria, discipulus fuit Sancti Aidani. Anno 664, mortuo fratre eius, Abbas Lastynghamensis creatus est in hodierno comitatu Eboracensi Septemptrionali. Brevi postea tempore perperam episcopus Nordanhymbrorum, sede apud Eboracum locata, ab Osui rege creatus est, cui impatienti displicuit absentia Sancti Wilfridi, qui Franciam ad consecrationem petendam iter fecerat. Regresso Wilfrido, archiepiscopus Theodorus Ceaddam legaliter creatum negavit, quod decretum humiliter accipiens Ceadda Lastynghamiam rediit. Eodem anno missus est a Theodoro ut episcopus Mercianorum fieret, et sedem apud Letocetum statuit.

Patronus est Archidioecesis Romanae Catholicae Birminghamensis, cuius Cathedralis ei dicata reliquias eius tenet, et Dioecesium Anglicanarum Birminghamensis et Lichfeldensis