Catechumenatus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imago baptismi hominis adulti in aqua viva stantis, super cuius caput aqua effunditur (Coemeterium Calixti, saec. 3)

Catechumenatus est praeparatio baptizandi (catechumeni) ad baptismum, quo particeps fiat ecclesiae.

Notiones ad catechumenatum attinentes[recensere | fontem recensere]

  • catēchēsis (-is), f. (κατήχησις), institutio catechumenorum
  • catēchismus (-ī), m. (κατηχισμός), liber in religione docenda adhibitus, vide etiam: Catechismus
  • catēchista (-ae), m. (κατηχιστής), magister in rebus religiosis
  • catēchizo (catechisso), (κατηχίζω), religionem docere
  • catēchūmenus sive catēcūmenus (-ī), m. et catēchūmena (-ae), f. (κατηχούμενος et -ένη), in religione Christiana erudiendus sive erudienda, antequam baptizatur


Historia[recensere | fontem recensere]

Catechumenatus secundum Catechismum Catholicae Ecclesiae[recensere | fontem recensere]

  • §1247: Ab Ecclesiae originibus, adultorum Baptismus est condicio omnium frequentissima ubi Evangelii annuntiatio adhuc est recens. Catechumenatus (praeparatio ad Baptismum) locum tunc habet magni momenti. Is, cum initiatio ad fidem sit et ad vitam christianam, disponere debet ad doni Dei in Baptismo, Confirmatione et Eucharistia acceptionem.
  • §1248: Scopus catechumenatus, seu formationis catechumenorum, est illis efficere possibile, incepto divino respondendo et in unione cum quadam ecclesiali communitate, suam conversionem suamque fidem ad maturitatem ducere. Agitur de totius vitae christianae institutione, qua discipuli cum Christo suo Magistro coniunguntur. Catechumeni ergo apte initientur mysterio salutis et exercitio morum evangelicorum sacrisque ritibus, successivis temporibus celebrandis, introducantur in vitam fidei, liturgiae et caritatis populi Dei.
  • 1249: Catechumeni iam cum Ecclesia coniuncti sunt, iam de domo sunt Christi et non raro iam vitam agunt fidei, spei et caritatis. Eos iam ut suos dilectione et cura complectitur Mater Ecclesia.

Catechumenatus in aliis ecclesiis[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!