Castulus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Castulus.

Castulus fuit sanctus martyr Romanus (mortuus circa annum 256 Romae, festum: dies 26 Maii).

Iuxta traditionem zetarius aula Romana fuit. Vivus in terram infossus post tormenta necatus est. Primo catacumba iuxta Viam Labicanam Romae sepultus est. Istinc reliquiae suae Paviam translatae sunt et saeculo 8 ab abbate Reginperto in abbatiam Moosburgensem[1] iuxta Frisingam civitatem. Anno 1604 rursus translatus est in ecclesiam sancti Martini Landishutensem. Patronus contra fulmen et furtum equum veneratus est.

Arte saepe repraesentatus est, exempli gratia porta occidentali circa annum 1175 confecta monasterii Moosburgensis. Ab anno 1513 usque ad 1514 Ioannes Leinberger altariis altis Moosburgensibus ectypon confecit.

Saepe palma et vatillo vestitis Romanis sive ducalibus repraesentatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ekkart Sauser, "CASTULUS (Kastulis)" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 16 (Herzberg, 1999. ISBN 3-88309-079-4) , columnae 254–255

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)