Latinitas nondum censa

Cassius et Florentius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Cassius et Florentius fuerunt sancti martyres Bonnae (mortui saeculo 3 exeunte (?), festum: 10 Octobris). Iuxta legendam posteriorem Cassius et Florentius praefecti militum legionis Thebaicae fuerunt. Secundum Ernestum Dassmann anno 691 primam mentionem eorum habent quaedam litterae (“[...]ad basilicam sanctorum Cassii et Floriani”). Dassmann verisimilem putat sub monasterio Bonnensi cella memoriae saeculi 4 ineuntis fuisse (LThK3 t. 2, col. 97l). Sine relatione ad Bonnam legionem Thebaicamque die 10 Octobris mentionem Cassii Florentiique habitum est. Et novissimum Martyrologium Romanum anni 2001 utriusque die 10 Octobris mentionem habet. Patroni Bonnae civitatis sunt. Arte repraesentati sunt iuvenes milites Romani sive equites signo, insigni et palma.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]