Carolus Waddell Chesnutt

E Vicipaedia
Charles W. Chesnutt anno aetatis suae 40.

Carolus Waddell Chesnutt (20 Iunii 185817 Novembris 1932) fuit scriptor, scriptor commentariorum, agitator politicus, et iurisconsultus Americanus, qui mythistoriis et fabulis brevibus multiplices identitatis phylae et societatis res in Meridiana post bellum explorantibus innotuit.[1] Duo ex eius libris accommodati sunt pelliculae mutae annis 1926 et 1927 ab Anschario Micheaux, moderatore et productore Afroamericano. Post motum iurum civilium saeculi vicensimi, studium operum Chesnuttianorum refotum est. Nonnulli ex eis libris in novis editionibus prolati sunt, et novam agnitionem accepit. Pittacium cursuale commemorativum anno 2008 impressum est.

Chesnutt Clevelandiae Ohii saeculo 20 ineunte persperum condidit negotium iudiciorum transcriptorum, quod plurimum eius quaestus effecit. Impiger Societatis Nationalis pro Progressu Hominum Coloratorum sodalis factus est, commentariosque educationem Afroamericanorum et leges discriminatorias eversas suadentis scripsit. Eius scriptis stilo et rebus descriptis sunt proprietates coloris loci et realismi litterarii.

Chesnutt obiit 15 Novembris 1932, anno aetatis suae septuagensimus quarto. Corpus in Sepulcreto Lake View sepultum est.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • The Conjure Woman, and Other Conjure Tales (1899)
  • The Wife of His Youth and Other Stories of the Color-Line (1899)
    • "The Wife of His Youth"
    • "The Passing of Grandison"
  • Frederick Douglass (1899)
  • The House Behind the Cedars (1900), mythistoria
  • The Marrow of Tradition (1901), mythistoria
  • The Colonel's Dream (1905), mythistoria

Opera sine auctoris nomine edita[recensere | fontem recensere]

  • A Business Career (2005), University Press of Mississippi
  • Mandy Oxendine (1997)
  • Paul Marchand, F.M.C. (1998), University Press of Mississippi
  • Evelyn's Husband (2005), University Press of Mississippi

Corpora[recensere | fontem recensere]

  • 2002.Stories, Novels and Essays: The Conjure Woman, The Wife of His Youth & Other Stories of the Color Line, The House Behind the Cedars, The Marrow of Tradition, Uncollected Stories, Selected Essays. Ed. Werner Sollors. Library of America. ISBN 9781931082068.

Opera in pelliculis accommodata[recensere | fontem recensere]

  • 1926. The Conjure Woman, accommodata ab Anschario Micheaux in pellicula The Spider's Web
  • 1927. The House Behind the Cedars, accommodata ab Anschario Micheaux in pellicula The Millionaire
  • 2008. "The Doll," accommodata a Dante James, scholare in Universitate Dukiana, in pellicula eiusdem nominis.[2] Fabula primum anno 1912 prolata est, in The Crisis.[3][4]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Multae familiae hominum liberorum coloris temporibus coloniarum et aetatis foederalistae formatae sunt; nonnullae educationem et bona adeptae sunt; praeterea fuerunt servi phylae mixtae, qui liberti post bellum fuerunt partes multiplicis Meridianae societatis.
  2. "Dante James", Film/Video/Digital, Duke University .
  3. The Crisis, 3 (Aprili): 248–252; reimpressa in Short Fiction (1974): 405–412. Etiam prolata in Tales of Conjure and the Color Line: 10 Stories (1998): 109–117.
  4. Dante James: "The Doll" Interview, Insight News .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Waddell Chesnutt spectant.