Carolus Steinhoff

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Carolus Steinhoff anno 1951

Carolus (vulgo Karl) Steinhoff (natus 24 Novembris 1892 Herfordiae, mortuus 19 Iulii 1981 oppido Wilhelmshorst apud Berolinum) vir publicus Rei publicae Democraticae Germanicae (RDG) et sodalis SPD et postea SED fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Steinhoff annis 1910 - 1921 Friburgi Brisgoviae, Monachii, Regiomontii, Berolini Monasteriique iurisprudentiae studebat. Tum dcotor iurisprudentiae promotus est. Ad annum 1923 administeriis imperii iustitiae et internarum rerum, ad 1924 legatione Saxoniae in Berolino laborabat. Ad annum 1928 administer publicus Saxoniae, tum Borussiae in Borussia orientalis fuit, postremo vicarius praeses provinciae. Anno 1933, cum Nazistae Germaniae rerum potiti sunt, dimissus est et syndicus societatis commerciorum fuit ad annum 1945.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1923 Steinhoff sodalis SPD fuit. Bello Orbis Terrarum II finito Steinhoff primo praeses administrationis provinciae, ab anno 1946 etiam praeses ministrorum Brandenburgi factus est. Unitati KPD et SPD favebat, quod putabat, si ante 1933 accidisset, factio unita opificum Adolphum Hitler a re publica regenda arcuisset. Anno 1949 primus administer rerum internarum RDA nominatus est. Anno 1952 a Gualterio Ulbricht dimissus est. Annis 1949 - 1955 etiam legatus parlamenti RDA fuit et professor iuris administrationis universitatis Berolinensis.