Carolus Mayr

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Carolus (Karl) Mayr (natus die 5 Ianuarii 1883 Mindelhemi; obiit in castris carceralibus Buchenwald die 9 Februarii 1945) fuit miles et politicus Germanicus, qui anno 1919 Adolfum Hitler ad politicas res induxit.

Mayr annis 1914 - 1918 miles primo bello mundano pugnavit postremo centurio factus.

Postea Mayr nazismi adversarius factus est et anno 1933, cum Hitler cancellarius Germaniae creatus est, in Franciam fugit, sed post quam Germani Franciam anno 1940 inter secundum bellum mundanum ceperunt, deprehensus est et in castra carceralia inclusus est. Ibi obiit die 9 Februarii 1945.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!