Carolus Ioannes Napier

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Carolus Ioannes Napier praefectus classis

Carolus Ioannes (Anglice: Charles John) Napier (natus 6 Martii 1786 in oppido Falkirk/Scotia, mortuus Merchiston Hall/Hantonia die 6 Novembris 1860) praefectus Regiae Classis Britannicae fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Napier anno 1800 ad classem Britannicam accessit et anno 1805 succenturio, anno 1807 capitaneus factus est. Anno 1809 castellum in insula Francica Martinica expugnavit et ab anno 1810 in Hispania certavit. Anno 1811 e Sicilia navigans insulam Pontiam apud Caietam pro Ferdinando I rege expugnavit et ab eo nobilitatus est.

Anno 1832 pro Petro IV rege Lusitaniae contra Michaelum I usurpatorem certavit et eum apud Caput Sancti Vencentii proelio navali vicit. Post mortem Petri IV. Lusitaniam reliquit. Anno 1840 expeditioni contra Mahometum Ali Pasha gubernatorem Aegypti interfuit. Anno 1841 legatus ad Parlamentum Britannicum electus est. Anno 1846 praefectus classis promotus est et ab anno 1854 Belli Crimaeani particeps fuit. Una cum Francicis Alexandro Ferdinando Parseval-Deschenes duce proelio apud Bomarsund victor abibit et insulas Alandiae a Imperio Russico expugnavit. Paulo post a militia revocatus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolus Ioannes Napier spectant.