Carolus II (rex Romaniae)

E Vicipaedia
Wikidata Carolus II (rex Romaniae)
Res apud Vicidata repertae:
Carolus II (rex Romaniae): imago
Carolus II (rex Romaniae): imago
Nativitas: 15 Octobris 1893; Peleș Castle
Obitus: 4 Aprilis 1953; Estoril
Patria: Kingdom of Romania

Familia

Genitores: Ferdinandus I; Maria
Coniunx: Helena, Zizi Lambrino, Magda Lupescu
Proles: Carol Lambrino, Michael
Familia: House of Hohenzollern-Sigmaringen (Romania)

Memoria

Sepultura: Monastery of São Vicente de Fora, Curtea de Argeș Monastery
Carolus II de Hohenzollern-Sigmaringen

Carolus II de Hohenzollern-Sigmaringen (natus Sinaiae die 15 Octobris 1893; mortuus exsul in Estoril Lusitaniae die 4 Aprilis 1953), Ferdinandi I et principissae Mariae Edimburgi (1875-1927) filius, fuit ab anno 1930 usque ad annum 1940 rex Romaniae.

Princeps Romaniae[recensere | fontem recensere]

Carolus II anno 1893 filius Ferdinandi principis et Mariae Edinburgensis uxoris natus est. Postquam Carolus I rex Romaniae eius avus mortuus est, ipse heres regni fuit. Die 10 Martii 1921 Helenam filiam Constantini I regis Graecorum in matrimonium duxit. Filius eorum unicus Michael die 21 Octobris eiusdem anni natus est. Quod amoribus crebris famosus fuit, Carolus post mortem patris Ferdinandi anno 1927 regnum non accepit, sed eorum filis infans Michael rex factus est.

Exilium et regnum Caroli II[recensere | fontem recensere]

Regiones Rumaniae anno 1939 et 1940 amissae

Carolus princeps interea cum Magda Lupescu amasia Lutetiae in exilio vixit. Anno 1928 Helena prncipissa cum eo dicortium fecit. Die 6 Iunii 1930 ministro Iulio Maniu adiuvante autem ex exilio in patriam rediit et die 8 Iunii Carolus II rex proclamatus est, postquam proposuit, ut Magdam Lupescu repudiaret. Neque autem Carolus II cum Helena in gratiam rediit. Die 11 Februarii 1938 Carolus II constitutionem anni 1923 sustulit et ipse quasi dictator regnavit. Novum praesidem ministrorum Myron Cristea patriarcham nominavit. Tum Romania foedus cum Germania Nazista iniit. Tamen Romania anno 1939 post Pactum Ribbentrop-Molotovianum 23 Augusti 1939 signatum Bessarabiam Unioni Sovieticae atque mense Iunio 1940 Transsilvania Hungariae cedere coacta est.

Secundum exilium[recensere | fontem recensere]

His cladibus affectus Carolus II iterum a ragno se abdicavit et in exilium in Lusitaniam iit. Filius eius Michael I iterum rex Romaniae proclamatus est. Ibi anno 1953 mortuus est. Anno 2003 corpus regis in patriam remissum et in Curtea de Argeș sepultum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!