Carmina (Shakesperius)
E Vicipaedia
Gulielmus Shakespeare 154 carmina Anglice (Anglice Sonnets) fecit. Gulielmi Shakesperii Carmina (Shake-speares Sonnets) Londini a Thoma Thorpe anno 1609 edita sunt. Quae carmina Alvredus Thomas Barton Latine reddit et Londini anno 1913 divulgavit, titulo Gulielmi Shakespeare Carmina quae Sonnets nuncupantur; Latine reddita ab Alvredo Thoma Barton; edenda curavit Ioannes Harrower. Haec notissima sunt:
[recensere] Carmen XVIII
- An similem aestivae pingam te, care diei?
- Haud ita fit constans, haud ita pulchra dies.
- Flabra novas agitant, Maio sua gaudia, frondes,
- Ac brevis aestivam continet hora moram.
- Sol, oculus caeli, nimiis fervoribus ardet
- Interdum, aut hebes est aureus ille color;
- Pulchraque declinant a pulchro, forte caduca,
- Aut quia naturae lex ita flectit iter.
- At tibi perpetua est, indeclinabilis, aestas,
- Deciderit nulla flos tuus iste die;
- Mors nihil ipsa suis de te iactabit in umbris
- Carmine in aeterno dum sine fine vires;
- Donec homo spirabit enim poteritque videre,
- Vivit in hoc vitae carmine causa tuae.
[recensere] Carmen CXXX
- Non oculis aequat, fateor, mea Cynthia solem,
- Curaliis impar eius in ore rubor;
- Pectora prae nivibus prope dixi gilva, comaeque
- Si sunt fila, eius fert nigra fila caput;
- Est rosa diversis lita guttis, alba rubensque,
- Quae rosa non nota est eius in ore mihi;
- Est quibus unguentis fragrantius effluit aura
- Quam mihi dilectae virginis ulla venit;
- Eius amo voces audire, idemque sonare
- Dulcius agnosco fila canora lyrae;
- Divas, confiteor, spectavi nullus euntes,
- Cynthia enim plantis ambulat, itque solo;
- Atque Iovem testor, virgo non rarior ulla est
- Vatis imaginibus ludificata novis.
[recensere] Nexus externi
| Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes! |