Caridina multidentata

E Vicipaedia
Caridina multidentata plantam Cephalosporium leptodactyli edens

Subphylum : Crustacea 
Classis : Malacostraca 
Subclassis : Eumalacostraca 
Superordo : Eucarida 
Ordo : Decapoda 
Familia : Atyidae 
Genus : Caridina 
Caridina multidentata 
Stimpson, 1860  
Conservationis status

Caridina multidentata est species decapodum viridium.

Cum cancri marini proprii forfices habeant, extremitates anteriores caridinae multidentatae ex saetarum fasciculis consistunt. In aquariis aquae dulcis plenis valde dilecta est, quod non potest parare progenies, quae in aqua dulci vitam sustinere possint. Pisces et plantas non perturbat.

De aspectu et statura[recensere | fontem recensere]

Caridina multidentata maxime quinque centimetra crescit in longitudinem. Feminae statura mare maior est. Pellucida et viridis est. Corpus parvis maculis rubris in lineas ordinatis tegitur. Longas antennas habet et caudam, ubi duo oculi mendaces sunt.

De propagatione[recensere | fontem recensere]

Caridina multidentata in Iaponiae flumine Yamato naturaliter vivit atque etiam in aliquot locis Coreae et Taivaniae. Aquas salmacidas et molles praefert, quarum temperatura circa 25 °C manet.

De alimento[recensere | fontem recensere]

Caridina multidentata algam edit. Etiam arido alimento piscibus aquarii parato vescitur. In tabernis aquariis etiam specialis carinae multidentae cibus venditur.

De auctu[recensere | fontem recensere]

Femina ovula viridia tres aut quattuor septimanas fert, quo facto larvae excluduntur et natare incipiunt. Larvae recentes aquam salsiusculam petunt, et primis septimanis in fluminibus crescunt. Adultae autem dulcem aquam quaesiturae ad loca idonea transmigrant.

De sustentatione[recensere | fontem recensere]

Caridinae multidentatae calido anni tempore augescunt. Femina ovula ferens facile aspici potest. Itaque ex alveo amovenda est, antequam pariat ovula. Aquarium triginta litrarum e plastica factum bonum sustentandi alveum praebet. Flumen aquae admodum largum esse potest. Timendum est, ne pulluli caridinae multidentatae in colum incidant et vitam amittant. Antlia aquam salsam tolerare debet. Arenaa necesse non est, et tum purgatio alvei facilior est. Herbae ad aquam semisalsam aptae sunt egeria densa et cladophora aegagropila. Alveus caridinis gratior est, si radices et figulinae apponuntur, quae latibula idonea praebeant. Calefactorio non opus est. Utile est alveum per unam noctem stabiliri, antequam femina illuc moveatur. Et antequam aqua et radices ex alveo ordinario in alveum novum transponantur, expedit aquam et ante translationem et deinde semel in septimana examinari. Femina, postquam ovula peperit, ante additionem salis removeri debet. Sal duobus diebus paulatim additur. Bonum consilium 17 ppt est. Alimentum cancri contritum pullulis aptum est. Cum larvae fere 3-4 mm longae sunt, portio salis deminui incipit. Larvae, ubi primum parvi adulti similes sunt, in aqua dulci esse possunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. IUCN Red List

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • W. Stimpson, "Prodromus descriptionis animalium evertebratorum, quae in Expeditione ad Oceanum Pacificum Septentrionalem, a Republic Federata missa, Cadwaladore Ringgold et Johanne Rodgers Ducibus, observavit et descripsit". Pars VIII, "Crustacea Macrura" in Proceedings of the Academy of Natural Sciences of Philadelphia (1860) pp. 22-47

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs scientifici:  • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • IUCN Red List • WoRMS: Marine Species