Carbonaria silva

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Carbonaria silva, silva densissima erat cuius adhuc tam forma quam superficies non bene notescunt.

Carbonaria silva nomen est priscae et spississimae silvae quae patebat a parte septentrionali hodiernae Galliae usque ad plagas occidentales hodiernae Belgicae.

Ut nonnulli putant, ita nuncupabatur propterea quod abundantibus lignis eius ad carbonem faciendam utebantur.

Historia[recensere | fontem recensere]

In hac mappa apparet, colore viridi depicta,Carbonaria silva separans Francos Salios a Francis Ripuariis.

In principio extendebatur usque ad Arduennam silvam a qua seiuncta est a via qua itur Coloniam Agrippinam.

Praecipue inter flumina Dendrae et Nethae extendebatur.

Fuit silva densissima et maxime impervia cuius genera praecipua arborum fuere quercus, betullae, alni.

Caesar transiit hanc ingentem silvam cuius tamen nomen non patefecit.

Nomen silvae carbonariae prima vice in Lege Salica invenitur, qua apparet eam fuisse limitem ad caecian vergentem populi Francorum Saliorum. Postea limes facta est inter ambos populos Francorum Saliorum et Ripuariorum

Olim multi docti ut Godefridus Kurth autumaverunt hanc Carbonariam Silvam causam fuisse limitis linguistici inter linguas romanicas et germanicas, sed de qua re multi hodie dubitant propterea quod non ad orientem sed ad septentrionem vergebat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]