Cantus recitatorius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Cantus recitatorius, vel simpliciter recitatorius (Italice recitativo) est declamatio vel recitatio musica, contra melodiam strictam,[1] vel modus vocalis ad imitandas et vehementius dicendas naturales orationis inflectiones,[2] vel modus elocutionis (plerumque in operis, oratoriis, et cantatis adhibitus) quo licet cantori rhythmos orationis quotidianae adsumere. Recitativus siccus, plerumque syllabicus (solum a continuo adiunctus), in una extremitate variationis quae per recitativum adiunctum (cum orchestra), ariosum (aliquantulum melismaticum), et ad extremum totam ariam vel ensemble progreditur, ubi pulsus omnino a musica pura cohibetur.

Recitativus lineas non iterat sicut carmina rite composita. Elocutionis cantae quotidianae similis est plus quam musica rite composita. Nomen recitativus (vel aliquando recitativus liturgicus) etiam simpliciori tono recitatorio cantus Gregioriani adhibetur, sicut toni Epistulae, Evangelio, praefationi, et collectae adhibiti.

Origines[recensere | fontem recensere]

Primus recitatorii usus in opera monodias Cameratae Florentinae secutus est, quo Vincentius Galilaei, pater astronomi Galilaei Galilaei, partes magni momenti egit. Galilaeus pater, ab epistularum commercio cum Girolamo Mei? de scripturis Graecorum antiquorum et cum Erycio Puteano de scripturis Hucbaldi[3] motus, priscum narrationis et dramatis modum recreare volens, usum singulae lineae melodicae ad narrandam fabulam per chordas simplices ex clavicymbalo vel testudine adiunctum excogitavit. . . .

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Musical declamation or recitation, as opposed to strict melody," Rupert Hughes, ed., Music Lovers' Cyclopedia (Novi Eboraci: Doubleday, Doran & Company, 1912), p. 249.
  2. Willi Apel, Harvard Dictionary of Music, ed. 2a, retractata et amplificata (Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press, 1969), p. 718.
  3. R. C. Hope, Mediaeval Music: An Historical Sketch (1894, ISBN 978-1-40868-650-8).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!