Cantera

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Certamen inter canteras.

Cantera (verbum Hispanicum, 'lapicidina') in Hispania est puerilis societatum athleticarum academia et eius turma. Vocabulum sensu geographico locum dicit ubi societates athleticae meliores lusores conscribere possunt. Hic terminus non solum in pediludio, sed etiam in aliis artibus athleticis in usu est, praecipue in canistriludio. Inter canteras notissimas sunt Athletic Club de Bilbao, Real Sociedad, Real Madrid, Futbol Club Barcelona, Sporting de Gijón, et UD Las Palmas.


scacci Haec stipula ad ludum vel ad exercitationem corporis spectat. Amplifica, si potes!