Candidus Wizo

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Candidus Wizo, erat monachus benedictinus in abbatia Fuldensi, vivebat saeculo nono tempore Renascentiae Carolingiae.

Notus est ut philosophus theologusque.

Non est confundendus, ut multi faciunt, cum altero monacho cui nomen Candidus Fuldensis, poeta latinus et biographus.

Eius vita operaque[recensere]

Candidus Wizo dicitur primus omnium philosophorum christianorum existentiae Dei probam dedisse et demonstrasse.

Primus etiam inter philosophos christianos in opere philosophico non argumenta sua e Biblia Sacra sed e ratione cogitationeque quaerebat, sic etiam philosophiam a theologia secernebat.

In libro suo cui titulus "Expositio de passione Domini", benevolentiam quandam erga Iudaeos praebet, immo secundum suam opinionem crucifixionem Christi non esse crimen in perpetuum Iudaeis tribuendum, sed esse potius crimen quod perpetuo a malis christianis patretur cum, non oboedientibus Deo, mala facinora agant.

Opera Candidi Wizonis[recensere]

  • Dicta de imagine mundi.
  • Expositio Passionis D.N.J. Chr.

Bibliographia[recensere]

  • Revue des études juives, Société des études juives (France), 1955.
  • Bernhard Blumenkranz, Juifs et chrétiens dans le monde occidental, 2006, p. 272.
Religiosi Ecclesiae Catholicae
Albi | Augustiniani | Barnabitae | Benedictini | Camilliani | Canonici Augustiniani | Carmelitae | Carmelitae Discalceati | Carthusiani | Cistercienses | Claretiani | Comboniani | Dominicani | Eudistae | Filii Amoris Misericordis | Franciscani | Iesuitae | Lasalliani|Legionari Christi | Mercedarii | Oratoriani | Passionistae | Praemonstratenses | Rosminiani | Salesiani | Scalabriniani | Servi Mariae| Servi Iesu et Mariae | Spiritani | Trappistae | Trinitarii | Ursulinae | Vincentiani