Camissonia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Camissonia
Camissonia brevipes
Taxinomia
Regnum: Plantae
Phylum: Magnoliophyta
Classis: Magnoliopsida
Ordo: Myrtales
Familia: Onagraceae
Genus: Camissonia
Link

Camissonia est genus plantarum florentium annuarum perenniumque familiae Onagracearum. Sexaginta duae species numerantur, paene omnes in America Septentrionali occidentali endemicae, praecipue in Floristica Californiae Provincia, sed etiam una species in America Meridiana.

Flores plerumque diluculo aperiuntur, flavi, albi, vel purpurei, fundo saepe coloribus fuscatis. Ei plerumque sunt cupulati; hinc nomen commune Anglicum, sun cup.

Species Camissoniae, olim in Oenothera descriptae, carpello claviformi vel capitiformi distinguuntur, contra quadrifidum Oenotherae (et Clarkiae) stigma.

Larvae nonnullarum lepidopterorum specierum speciebus Camissoniae vescuntur. Schinia cupes et Schinia deserticola praecipue Camissonia claviformi vescuntur, illa solum.

Genus ex nomine Adelberti de Chamisso botanista et scriptore appellatur.

Nonnullae species[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Camissoniam spectant.