Camillus Ruini

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum Camillus Ruini
Camillus Ruini
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
Camillus Cardinalis Ruini
Camillus Cardinalis Ruini
vicarius papae pro dioecesi Romae
titulus
Sanctae Agnesis extra moenia
Natus 19 Februarii 1931
presbyter ordinatus 8 Decembris 1954
episcopus nominatus 16 Maii 1983
Cardinalis promulgatus 28 Iunii 1991
a papa Ioanne Paulo II
Pagina officialis Sanctae Sedis

Camillus Ruini (natus in Saxuolo apud Mutinam in regione Italiae Aemilia et Romania die 19 Februarii 1931) est cardinalis Italicus. Ruini usque ad mensem Iunium 2008 fuit vicarius papae pro dioecesi Romae et Archipresbyter Basilicae Lateranensis. A die 7 Martii 1991 usque ad diem 7 Martii 2007 Ruini etiam dux Conferentiae Episcopalis Italicae (CEI) fuit et antea, inter annos 1986 et 1991, secretarius eiusdem conferentiae fuerat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Camillus Ruini cum papa Benedicto XVI audientia privata (die 20 Ianuarii 2006

Camillius Ruini studuit Romae theologiae ac philosophiae apud Pontificiam Universitatem Gregorianam.

Anno 1954 presbyter ordinatus est. Ab anno 1957 usque ad annum 1968 Ruini docuit apud seminarium Mutinae et postea usque ad annum 1986 fuit professor dogmaticae catholicae.

Anno 1983 Ruini episcopus factus est.

Ruini cardinalis cum titulus Sanctae Agnesis extra moenia a papa Ioanne Paulo II die 28 Iunii 1991 creatus est. Ab eodem anno papa Ruini vicarium eius pro dioeceseos Romae, Archipresbyter Basilicae Lateranensis et dux Conferentiae Episcopalis Italicae fecit.

Mense Aprili 2005 Ruini conclavi adfuit, qui Iosephum Ratzinger papam creavit.

Die 26 Februarii 2006 Ruini, annos natus septuaginta quique, omnia munera eius dimisit, sed papa Benedictus XVI officia eius ad hoc tempus confirmavit, sed die 7 Martii 2007 Ruini a episcopo Genuae Angelo Bagnasco ut dux Conferentiae Episcopalis Italicae sostitutus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!