Camera Apostolica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexilla Camerae Apostolicae

Camera Apostolica est antiquum et olim—cum papa etiam dux Civitatis Ecclesiae esset—potens Curiae Romanae officium, cui "praeficitur Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae Camerarius." {?} Nunc, secundum constitutionem apostolicam Pastor Bonus (art. 171), est officium Camerae Apostolicae:

[M]unera præsertim gerit, quæ ipsi peculiari lege de vacante Sede Apostolica tribuuntur.
Sede Apostolica vacante, Cardinali Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Camerario ius est et officium, etiam per suum delegatum, ab omnibus Administrationibus, quæ e Sancta Sede pendent, relationes exposcere de earum statu patrimoniali et œconomico itemque notitias de extraordinariis negotiis, quæ tunc forte aguntur, et a Præfectura Rerum Œconomicarum Sanctæ Sedis generales computationes accepti et expensi anni superioris nec non prævias æstimationes pro anno subsequente; has autem relationes et computationes Cardinalium Collegio subiciendi officio tenetur.

Praeses Camerae Apostolicae et ergo camerarius Ecclesiae Catholicae est nunc cardinalis Tarsicius Bertone.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!