Calypso
Vide etiam paginam discretivam: Calypso (discretiva)
Calypso (-ūs, f.; Graece Καλυψώ) in mythologia Graeca fuit nympha seu dea quae Ogygia in insula habitabat, ubi Ulixem septem annos retinuit.
Secundum Hesiodum in carmine Theogonia, Calypso fuit nympha Oceanina, filia Tethyis et Oceani. In versibus ultimis eiusdem carminis, fortasse ab alio poëta additis, traditur Calypso duos filios Ulixi peperisse, Nausithoüm et Nausinoüm.[1]
Poëta Odysseae adseverat Ulixem, navi fracta, in insulam Ogygiam abiectum; ibi deam Calypso, filiam Atlantis, sanavisse atque ut remaneat compulisse; eum cum Calypsu cubitavisse sed domum redire dietim voluisse. Calypso tandem iussu Hermis Ulixem abire permisit. Deinde, rate constructa, ab Ogygia profectus naufragium rursus fecit et ad insulam Phaeacum natavit, ubi Nausicaa paterque eius Alcinous receperunt.[2]
Secundum carmen Hesiodeum deperditum cuius titulus est Mulierum catalogus, Calypso Hermesque progenitores fuerunt Cephallenorum.[3] Lucius Apuleius in Metamorphosibus Calypso unam Nereidum fuisse dicit;[4] eodem genere in Apollodori bibliotheca ordinatur.[5] In litteris tardioribus Calypso est persona fabulae Les aventures de Télémaque quam Francogallice scripsit Fénelon anno 1699.
[recensere] Notae
[recensere] Bibliographia
- Graves, Robert. The Greek Myths cap. 170.
- West, M. L., ed. 1966. Hesiod: Theogony. Oxoniae: Clarendon Press. ISBN 0-19-814169-6) pp. 267, 436.