Calvert Watkins

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Campus universitatis Harvardianae, prope aedes "Grays Hall" nomine, ubi Watkins officinam habuit dum professor erat hac in universitate

Calvert Watkins (13 Martii 1933 - 20 Martii 2013) fuit professor emeritus rerum linguisticarum classicarumque apud universitatem Harvardianam et professor residentialis apud universitatem Californiensem Angelopolitanam. Doctoratum meruit, dissertatione Indo-European Origins of the Celtic Verb, I: The Sigmatic Aorist oblata, apud Institutum Studiorum Superiorum Dublinense;[1] ibi, discipulus Jerzy Kuryłowicz, structuralismum in studiis philologiae Celticae et Indoeuropaeae promovit. Postea symbolas permultas de lexico et arte poëtica Indoeuropaea divulgavit, tandemque librum How to Kill a Dragon: aspects of Indo-European poetics.

Permultos discipulos habuit, inter quos Ioshua Katz et Jay Jasanoff. Uxor fuit Stephania Jamison, profestrix linguae Sancritae.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • 1962: Indo-European Origins of the Celtic Verb, I: The Sigmatic Aorist. Eblanae: Dublin Institute for Advanced Studies, 1962
  • 1969: Indogermanische Grammatik, III i: Geschichte der indogermanischen Verbalflexion (Heidelbergae: Winter)
  • 1985: The American Heritage Dictionary of Indo-European Roots (Bostoniae: Houghton-Mifflin. 2a ed., 2000) (Paginae selectae apud Google Books)
  • 1987: (editor) Studies in Memory of Warren Cowgill (1929-1985) (Berolini: de Gruyter)
  • 1992: "Historical linguistics and culture history", "Indo-European languages", "Stylistic reconstruction" in International Encyclopedia of Linguistics (Novi Eboraci: Oxford University Press)
  • 1994: Selected Writings ed. Lisi Oliver. 2 voll. (Aeniponti: Innsbrucker Beiträge zur Sprachwissenschaft)
  • 1995: How to Kill a Dragon: aspects of Indo-European poetics (Oxonii: Oxford University Press) (Paginae selectae apud Google Books)
  • 2004: "Hittite" in Cambridge Enclopedia of the World's Ancient Languages (Cantabrigiae: Cambridge University Press)

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Mír Curad, Studies in Honor of Calvert Watkins edd. J. Jasanoff, H. C. Melchert, L. Oliver. Aeniponti: Innsbrucker Beiträge zur Sprachwissenschaft, 1998

Nexus externi[recensere | fontem recensere]