Call of Duty 4: Modern Warfare

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Call of Duty 4: Modern Warfare (Latine: Evocatio Militaris: Recens Bellum) est videoludus computatralis a societate Americana Activision distributum. Id quartum caput seriei Call of Duty vocatae est, editum mense Novembris 2007, quo tempore haec series in quinque videoludis constat.

Signum videoludi Call of Duty 4 appellati

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Videoludus bellum Angliae Americaeque contra factionem simulatam inter tromocrates Russicos Arabicosque narrat. Lusor igitur gerere potest classiarius Americanus (Anglice: U.S. Marine) vel miles Britannicus (rite Manus Aëronavalis Specialis, Anglice: SAS, Special Air Service).

Primum mandatum ad momentum exercitationis bellicae spectat: lusor est gregarius miles Iohannes "Soap" MacTavish (manipuli 22nd SAS Regiment), qui se in castris Anglicis exercet; ibi Praefectum Price cognoscit.

Lusor est etiam Praefectus Paulus Jackson (manipuli 1st Force Recon, USMC), qui in Arabiam Saudianam pervenit. Hoc in loco Khaledus (Arabice: Khaled) Al-Asad, dux tromocratium Islamicorum, commodum potitus est imperii et supplicium affecit de gubernatore licito. Al-Asad comprehendendus sed non potest inveniri.

Ultimum propositum hoc est, reprimere consilia Islamici Khaledi Al-Asad Russicique socii Imrani (Russice: Imran) Zakhaev.

De missionibus[recensere | fontem recensere]

Prologus[recensere | fontem recensere]

1. F.N.G.Miles Iohannes "Soap" MacTavish, SAS

Est momentum exercitationis. Lusor habet sclopetum automaticum, pistolium et cultellus. Sclopetare debet ad signa mobilia. Missione prope confecta, Iohannes Praefectum Price cognoscit.

2. Nautae sacrificandiMiles Iohannes "Soap" MacTavish, SAS

In Oceano Pacifico Nordico, opus est navem onerariam Estonem deprehendere ad vestigia contra Khaledum Al-Asad hostem invenienda.

3. Mutatio rerumPraesidens Yasir Al-Fulani

Lusor adest mutationi rerum rebellis Khaledi Al-Asad socii eiusque Imrani Zakhaev.

Actio I[recensere | fontem recensere]

1. ObscuritasMiles Iohannes "Soap" MacTavish, SAS

Iohannes MacTavish liberat exploratorem Nicolaum (Russice: Nikolai). Uti debet visore nocturno.

2. Charlie don't surf (Anglice dicatur) — Paulus (Paul) Jackson, USMC

Paulus Jackson et miles Americani "Marines" appellati perveniunt in urbe Medii-Orientis ad Khaledum Al-Asad prehendendum. Miles eum requirent in televisivo aedificio plurimisque viis sed eum invenire non possunt.

3. PalusPaulus Jackson, USMC

Consequi et defendere autocurrum armatum "Warpig" (Anglice; Latine: Porcus bellicus) appellatum oportet.

4. PraedaMiles Iohannes "Soap" MacTavish, SAS

Helicopterum quod Iohannem "Soap" transportabat dirutum est in Russia Meridionali. Locus ad evulsionem aëream completendam est inveniendus.

5. Ab alto MorsIgnotus miles auxilii aërei, AC-130

Lusor protegere debet manum Praefecti Price ab alto, pollenti utendo cannone, parvo cannone alio et sclopeto automatico aëroplani "AC-130" appellati.

6. WarpigPaulus Jackson, USMC

Paulus Jackson praesidio debet esse autocurro armato "Warpig" ('Sus Belli') a lata palude ad magnam viam.

7. Fulgur-bellumPaulus Jackson, USMC

Copiae Americanae manum amicam ab hostibus circumdatam adiuvare debent. Nuntia possibilium nuclearum minarum data sunt. Paulus Jackson militem feminam recipit ab helicoptero diruto. Denique helicopterum in quo Sergens ipsus est disiectum ab explosione atomica est, quae narratur ubicumque in mundo.

8. Post calamitatemPaulus Jackson, USMC

Paulus post nonnullas horas animum recipit, exiit ex helicoptero et fallit exanimis, urbe ab explosione vastata.

Actio II[recensere | fontem recensere]

1. LatebraeMiles John "Soap" MacTavish, SAS

Iohannes "Soap" et manus Praefecti Price vacuefacere omnes domus parvi pagi in Atropatene a tromocratibus Russis debent, hostis Al-Asad capiendi causa. Tandem, hostem deprehensus et in dimidio quaestionis accipit vocationem per telephonum gestabile. Price respondit; altera persona est Imranus Zakhaev. Quam ob rem Praefectus Price occidit hostem Al-Asad, iam inutilem obsidem.

2. ClamPraefectus Price, SAS (15 annos ante)

Quindecim anni ante, Price ingredierit cum Praefecto MacMillan in Pripjat (Czernobela hodie) quam occultissime potest. Pripjat iam deserta est etsi antiquum urbs magna laetaque fuit. Denique duo Anglici milites ineunt in aedificio, ex quo observare possunt conventum inter Imranum Zakhaev tromocratesque.

3. Immunis sicarius errorisPraefectus Price, SAS (15 annos ante)

Occidere Tenens Price debet Imranum Zakhaev, qui abest ab aedificio 2 900 pedibus. Avellit glans brachium sed eum non occidit. Hanc ob rem, effugere milites debent sed Praefectus MacMillan vulneratur in cruribus a rotra inimici helicopteri: Tenens Price debet eum transportare super scapulas. Evulsionem exspectant dues milites, multos hostes repellentes. Sunt servati ad extremum ab Americano helicoptero.

4. CalorMiles Iohannes "Soap" MacTavish, SAS

Anglici milites repellent plurimos hostes in Atropatene. Manus recedit ob autocurros inimicos quos lusor diruere debet. Postea redire debent ad locum discessum, ubi sunt servati ab helicoptero exercitus Americani.

5. Peccata patrisMiles Iohannes "Soap" MacTavish, SAS

Anglici Americanique hostibus insidiantur, cum essent induti Russicas vestes, ad filium Imrani comprehendendum. Cum filius Imrani sit in insidiis, sese occidit cum glande pistolii.

Actio III[recensere | fontem recensere]

1. Extrema condicioMiles Iohannes "Soap" MacTavish, SAS

Operam Americani cum Britannicis sociant. Iohannes "Soap" manusque consequi aedificium ad missilia nuclearia iacienda eveniunt, sed duo missilia contra Americam iacta sunt.

2. Introrsus!Miles Iohannes "Soap" MacTavish, SAS

Missionis propositum hoc est, penetrare in inimicum aedificium multosque hostes autocurrosque repellere.

3. Malleolorum conclaveMiles Iohannes "Soap" MacTavish, SAS

Necesse est aulam missilium custodiae invenire ad missilia atomica contra Americam iacta exarmanda. Lusor inserere in simulata machina computatrali codicem debet ad missilia exarmanda et res prospere succedit. In lato spatio manus se iterum coniungit et sibi vindicat inimica vehicula ut opem ad fugam habeat.

4. Game Over (Anglice; Latine: Lusus terminatus) — Miles Iohannes "Soap" MacTavish, SAS

Praestat ab hostibus effugere sed hostium helicopterum persequerit Anglicos Americanosque. Id plurima missilia contra pontem trans quem transit manus iacit et pons dirutus est. Ad hoc, maxima explosio Iohannem "Soap" exanimat. Nunc solum Praefectus Price atque exigui alii vivunt sed vulnerantur acerrime. Praefectus Price vulneratus haud remotus est a MacTavish. Zakhaev dues Russicique perveniunt qui cuntos superstites occidunt praeter Praefectum et Iohannem "Soap", qui non videntur. Repente, missilia Russicorum sociorum helicopterum erumpunt: Kamarov socius adventus. Praefectus Price Iohanni pistolium tradit, qui occidere Imranum atque Russicos milites debet.

Epilogus[recensere | fontem recensere]

Bello confecto, in aëroplano iam Praefectus Iohannes MacTavish servare debet quendam Praesidem antequam bomba occultata explodit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]