Calabria vetus

Latinitas bona
E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Calabria (discretiva)

De regione eiusdem nominis nostrae aetatis vide Bruttium

Calabria vetus nomen fuit[1] regionis paeninsularis Italiae circa urbem Brundisium sitae, Ionio mari adfinis, quae hodie Sallentum nuncupatur.[2] Pars fuit regionis secundae ab Augusto discriptae.

Postea nomen "Calabria" translatum est ad regionem quam antiqui Bruttium appellaverunt, cum regio quae antiquitus "Calabria" appellata erat regioni finitimae Apuliae iuncta est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Unde apud recentes "Calabria vetus" appellatur. "Calabria vetus diversa erat a recenti" (p. 153 apud Google Books); "Calabria vetus ... hodierna" (index s.v. "Calabria" apud Google Books)
  2. Testis huius rei nobis est, inter alios, Pomponius Mela, qui in opere De chorographia scribit: "in Calabria Brundisium, Valetium, Lupiae, Hydrus mons, tum Sallentini campi et Sallentina litora et urbs Graia Callipolis" (2.66.4–6).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.