Latinitas nondum censa

Cafeum nocturnum (van Gogh)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

"Cafeum nocturnum", titulo Francogallico Le café de nuit est tabula anno 1888 a Vincentio van Gogh picta, hodie in Pinacotheca Universitatis Yalensis servata in urbe New Haven Connecticutae. Tabernam Café de la Gare figurat iuxta Place Lamartine stantem in urbe Arelate. Tabernarii fuerunt Iosephus Michel Ginoux uxorque Maria, qui ambo saepius a van Gogh necnon Paulo Gauguin depicti sunt. Exstat et versio pigmentis aquosis confecta coloribusque simplicioribus quam hodie privatus quidam possidet.

Paulus Gauguin idem cafeum eodem anno pinxit, titulo Café de nuit, Arles, adsedente ipsa Maria Ginoux.

"Cafeum nocturnum" (collectio privata)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Meyer Schapiro, Van Gogh (Novi Eboraci: Abrams, 1994) pp. 70-71
  • Roland Dorn, Décoration: Vincent Van Gogh's Werkreihe für das Gelbe Haus in Arles (Hildesheim: Olms, 1990) pp. 370-375 ISBN 3-487-09098-8