Caecina Mavortius Basilius Decius Iunior

E Vicipaedia

Caecina Mavortius Basilius Decius Iunior (natus saeculo 5, mortuus post annum 510) vir publicus Romanus sub regno Odoacris fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Basilius senator Italicus e gente clara Caecina erat. Pater eius Flavius Caecina Decius Basilius erat, consul anni 463, fratres Flavium Caecinam Decium Maximum Basilium Iuniorem (consulem 486) et Flavium Caecinam Decium Maximum Basilium Iuniorem consulem anni 484 habuit. Filius eius Vettius Agorius Basilius Mavortius erat, qui anno 527 consulatum administravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Basilius anno 486 consul una cum Flavio Longino erat, praeterea praefectus urbi Romae et annis 486 - 493 praefectus praetorio Italiae fuit. Sub regno Theoderici eius cursus inscriptio in Via Appia apud Tarracinam reperto laudatus est, quod partes Paludis Pomptini suo sumpto refecisset[1]. Anno 510 in collegio senatorum fuit, quod crimina magicarum artium contra Basilium et Praetextatum inspicerent[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. CIL X 6850
  2. Cassiodorus, Variae IV 22


Antecessores:
Quintus Aurelius Memmius Symmachus Iunior (sine collega, in occidente; in oriente: post consulatum Fl. Theoderici)
Consul
486
cum
Flavio Longino
Successores:
Flavius Manlius Boethius sine collega (in occidente; in oriente: post consulatum Fl. Longini)