Caecilius B. DeMille

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Caecilius B. DeMille

Caecilius Blount DeMille (natus die 12 Augusti 1881 in oppido Ashfield/Massachusetta; mortuus 21 Ianuarii 1959 Ruscisilvae/California) fuit moderator cinematographicus Americanus Praemio Academico laureatus, notus propter ostentationem quam pelliculae suae exhibuerunt.

DeMille summam populo gratiam attinguit cum fecit pelliculas mutas Don't Change Your Husband (1919), The Ten Commandments (1923), et The King of Kings (1927). Nova pellicula The Ten Commandments anno 1956 creata, ubi Charlton Heston partem Moysis egit, hodie putatur magnum opus DeMille. Saepe et Cleopatra, anno 1934 docta, laudatur; in hac pellicula Claudette Colbert personam Cleopatrae egit.

Annis 1949 - 1950, DeMille, dum sedem in Nationali Pro Europa Libera Concilio (National Committee for a Free Europe) habuit, Radiophoniae Europae Liberae praefuit. Anno 1954 Secretarius Copiarum Aëriarum Americanarum DeMille rogavit ut novum vestitum Canditatis Praefectis Copiarum Aëriarum descripserit. Vestitus quam DeMille descripsit, usque hodie in usu est.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!